Facebook Twitter
Cover > Translators Site > Francès > Gabriel Sampol > Concert de l'harmonia de les revelacions celestes

Symphonia harmoniae caelestium revelationum

Hildegarda de Bingen
De undecim milibus Virginibus

Sequentia

O Ecclesia, oculi tui similes saphiro sunt
et aures tuæ monti Bethel,
et nasus tuus est sicut mons myrrhæ et thuris,
et os tuum quasi sonus aquarum multarum.

In visione veræ fidei
Ursula Filium Dei amavit,
et virum cum hoc sæculo reliquit,
et in solem aspexit,
atque pulcherrimum iuvenem vocavit, dicens:

«In multo desiderio desideravi
ad te venire et in cælestibus nuptiis
tecum sedere,
per alienam viam ad te currens velut nubes,
quæ in purissimo ære currit similis saphiro».

Et postquam Ursula sic dixerat,
rumor iste per omnes populos exiit.

Et dixerunt: «Innocentia puellaris ignorantiæ
nescit, quid dicit».

Et cœperunt ludere cum illa
in magna symphonia,
usque dum ignea sarcina super eam cecidit.

Unde omnes cognoscebant,
quia contemptus mundi est sicut mons Bethel.
Et cognoverunt etiam
suavissimum odorem myrrhæ et thuris,
quoniam contemptus mundi super omnia ascendit.

Tunc Diabolus membra sua invasit,
quæ nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt.

Et hoc in alta voce omnia elementa audierunt
et ante thronum Dei dixerunt:

«Wach!, rubicundus sanguis innocentis Agni
in desponsatione sua
effusus est».

Hoc audiant omnes cæli
et in summa symphonia laudent Agnum Dei,
quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis
materiæ Verbi Dei suffocatum est.


De Angelis

Antiphona

O gloriosissimi, lux vivens, Angeli,
qui infra Divinitatem divinos oculos
cum mystica obscuritate omnis creaturæ
aspicitis in ardentibus desideriis,
unde numquam potestis satiari.
O quam gloriosa gaudia illa vestra habet forma,
quæ in vobis est intacta ab omni pravo opere,
quod primum ortum est in vestro socio,
perdito Angelo,
qui volare voluit
supra intus latens pinnaculum Dei,
unde ipse tortuosus demersus est in ruinam,
sed ipsius intrumenta casus
consiliando facturæ digiti Dei
instituit.

Translated by Gabriel Sampol
With the support of: